monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30 > Ezechiel, 7 > Psalmi, 55 > Psalmi, 106 > sectio 26 > 2 > cpl1661.80 r > sectio 47 > sectio 5 > Psalmi, 22 > sectio 68 > sectio 3 > sectio 6 > 17 > sectio 11 > Iudices, 14 > bavPal.lat.1663.249 > Psalmi, 36 > bnfGrec107.243 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 6
De septimo Psalmo: Iudica me Domine secundum iustitiam meam . Pro quo habetur in Graeco, κατὰ τὴν δικαιοσὺνην σου, id est, iuxta iustitiam tuam. Sed et in hoc male; in Hebraeo enim SEDECI habet, quod interpretatur, iustitia mea; et non SEDECACH, quod, iustitiam tuam, sonat. Sed et omnes Interpretes, iustitiam meam, voce simili transtulerunt. Nec cuiquam videatur temerarium, quod iudicari secundum iustitiam suam postulet, cum et sequens versiculus hoc ipsum significet: Et secundum innocentiam meam super me Et sexti decimi Psalmi hoc exordium sit: Exaudi Domine iustitiam meam . Et in septimo decimo quoque dicatur: Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi . In vigesimo quoque quinto Psalmo scriptum sit: Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos, et cor meum . Et in quarto dicatur: Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae . Et in octogesimo quinto: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum . Iacob quoque loquatur in Genesi: Exaudiet me cras iustitia mea .